라틴어 문장 검색

inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:15)
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:1)
Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:3)
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI42)
Matutinarum non ultima praeda ferarum Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCV Oryx1)
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- diosus pollinctor exhorret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:4)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION